sábado, 30 de agosto de 2025
XVIII Domingo depois de Pentecostes
Introitus.
Eccli. 36, 18.
Da pacem, Dómine,
sustinéntibus te, ut
prophétæ tui fidéles in
veniántur: exáudi preces servi
tui et plebis tuæ Israël. Ps. 121,
1. Lætátus sum in his, quæ dicta
sunt mihi: in domum Dómini
íbimus. ℣. Glória Patri.
Oratio.
Dírigat corda nostra, quǽsu
mus, Dómine, tuæ misera
tiónis operátio: quia tibi sine
te placére non póssumus. Per
Dóminum.
Orationes pro diversitate Temporum assi
gnatæ, ut supra 000.
Léctio Epístolæ beáti Pauli
Apóstoli ad Corinthios
1. Cor. 1, 4-8.
Fratres: Grátias ago Deo meo
semper pro vobis in grátia
Dei, quæ data est vobis in
Christo Jesu: quod in ómnibus
dívites facti estis in illo, in omni
verbo et in omni sciéntia: sicut
testimónium Christi confir
mátum est in vobis: ita ut nihil
vobis desit in ulla grátia, ex
spectántibus revelatiónem Dó
mini nostri Jesu Christi, qui et
confirmábit vos usque in finem
sine crímine, in die advéntus
Dómini nostri Jesu Christi.
Graduale. Ps. 121, 1 et 7. Lætátus
sum in his, quæ dicta sunt mihi:
in domum Dómini íbimus. ℣.
Fiat pax in virtúte tua: et abun
dántia in túrribus tuis.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 101, 16.
Timébunt gentes nomen tuum,
Dómine, et omnes reges terræ
glóriam tuam. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii
secúndum Matthǽum.
Matth. 9, 1-8.
In illo témpore: Ascéndens
Jesus in navículam, transfre
távit et venit in civitátem
suam. Et ecce, offerébant ei
paralýticum jacéntem in lecto.
Et videns Jesus fidem illórum,
dixit paralýtico: Confíde, fili,
remittúntur tibi peccáta tua. Et
ecce, quidam de scribis dixér
unt intra se: Hic blasphémat. Et
cum vidísset Jesus cogitatiónes
eórum, dixit: Ut quid cogitátis
mala in córdibus vestris? Quid
est facílius dícere: Dimittúntur
tibi peccáta tua; an dícere: Sur
ge et ámbula? Ut autem sciátis,
quia Fílius hóminis habet po
testátem in terra dimitténdi
peccáta, tunc ait paralýtico: Sur
ge, tolle lectum tuum, et vade
in domum tuam. Et surréxit et
ábiit in domum suam. Vidéntes
autem turbæ timuérunt, et glo
rificavérunt Deum, qui dedit
potestátem talem homínibus.
Credo.
Marcadores:
l 2025